monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 83
{XLIV} Idem praestat quadripes eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. Ischaemonem Thracia invenit, qua ferunt sanguinem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa. serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et ciet sanguinem, eadem adalligata sistit.